- URBIA
- URBIAfluv. Galliae, regnum olim Chilperici a Regno Guntthramni divisit, a quo pons urbiensis flumini impositus, in agro Parisino. Hic Chilpericus praesidium posuit, ad transitu arcensos insidiatores, si qui a fratre summitterentur. Hodie vulgo Orge, Valesio: qui vicum S. Maximae, S. Mesme, Dordingum, Dourdan, et Castra alluit, ibique Remandam recipit, Remande, ad quem sunt Rumbelittum, Rambovillet, vicus St. Arnulfi in Aquilina silva, Saint Arnoul en Iveline, ac Brueriae Castellum; Bruieres le Chastel. Tum Urbia Campum lupi, Chantelou vel potius Champdelou, Britonariam Bretonniere, Lupi villam Leuville, Spinetum vulgo dictum ad Ordeam, Espinay sur Orge Gallis nuncupatum, ac villam Messium, Ville moison praeterlapsus, augetur rivô vel amniculô ex Marcociis, Linais, (Linas) as Longo Ponte decurrente. Inde ad Minotem Vallem (le petit Vaux) Ivetam amnem admirtit, Ivette, qui Donnampetram Dampierre, ad S. Ferreolum Saint Forgel; Capellam Milonis la Chapelle Milon, Caprosiam Cheureuse, Gif Monasterium, Bures, Orceium Orsay, Palatiolum Paleseau, Villam Bonam Villebon, Montem Gemellum, Loniumeau, Maiorem Vallem le Grand Vaux attingit, atque apud Sabiniacum vicum non ignobilem in Urbiam influit. His auctus aquis Urbis paulo infra Gevisiacuni Iuvisy in Sequanam evolvitur. Pons igitur urbiensis civitatis Parisiacae apud Gregorium, vel Pons Urbiae fluvii videtur esse Sabiniacum ad urbiam, Savigny sur Orge, vicus pagi Parisiaci, ubi pons Urbiae est hodieque impositus: de quo ceu de re contemnenda Gallorum est verbum, le Pont de Savigni en l'air, alias len lere. Nisi si malumus Gevisiacum, ostio confluentibusve Urbiae ac Sequanae proximum, Pontis Urbiensis nomine a Gregorio designari, Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.